Jocari | Détails

Jocari (latin iocari s’amuser, iocus jeu)

Site francophone de référence sur les jeux et jouets
des époques antique, médiévale et renaissante,
issu de la recherche scientifique

egypte_c procheorient_c grece_c rome_c moyenage_c vikings_c renaissance_c
 

Isidore de Séville, Etymologies, XVIII, 59-68

Texte

LIX DE HORVM EXERCITATIONE LVDORUM
 Haec quippe spectacula crudelitatis et inspectio vanitatum non solum hominum vitiis, sed et daemonum iussis instituta sunt. Proinde nihil esse debet Christiano cum Circensi insania, cum inpudicitia theatri, cum amphitheatri crudelitate, cum atrocitate arenae, cum luxuria ludi. Deum enim negat qui talia praesumit, fidei Christianae praevaricator effectus, qui id denuo appetit quod in lavacro iam pridem renuntiavit; id est diabolo, pompis et operibus eius.

LX DE TABVLA
Alea, id est lusus tabulae, inventa a Graecis in otio Troiani belli a quodam milite Alea nomine, a quo et ars nomen accepit. Tabula luditur pyrgo, calculis tesserisque.

LXI DE PYRGIS
Pyrgus dictus quod per eum tesserae pergant, sive quod turris speciem habeat. Nam Graeci turrem PURGON vocant. 

LXII DE CALCVLIS
Calculi vocati quod lenes sint et rotundi. Vnde et calculus dicitur lapis brevis, qui sine molestia sui brevitate calcatur. Item calculi, quod per vias ordinales eant, quasi per calles. 

LXIII DE TESSERIS
Tesserae vocatae quia quadrae sunt ex omnibus partibus. Has alii lepusculos vocant, eo quod exiliendo discurrant. Olim autem tesserae iacula appellabantur, a iaciendo 

LXVIV DE FIGVRIS ALEAE
 Quidam autem aleatores sibi videntur physiologice per allegoriam hanc artem exercere, et sub quadam rerum similitudine fingere. Nam tribus tesseris ludere perhibent propter tria saeculi tempora: praesentia, praeterita, futura; quia non stant, sed decurrunt. Sed et ipsas vias senariis locis distinctas propter aetates hominum ternariis lineis propter tempora argumentantur. Inde et tabulam ternis discriptam dicunt lineis 

LXV DE VOCABVLIS TESSERARVM
 Iactus quisque apud lusores veteres a numero vocabatur, ut unio, [binio,] trinio, quaternio, [quinio], senio. Postea appellatio singulorum mutata est, et unionem canem, trinionem suppum, quaternionem planum vocabant. 

LXVI DE IACTV TESSERARVM
 Iactus tesserarum ita a peritis aleatoribus conponitur ut adferat quod voluerit, utputa senionem, qui eis in iactu bonum adfert. Vitant autem canem quia damnosus est; unum enim significat. 

LXVII DE CALCVLORUM MOTV
Calculi partim ordine moventur, partim vage: ideo alios ordinarios, alios vagos appellant; at vero qui moveri omnino non possunt, incitos dicunt. Vnde et egentes homines inciti vocantur, quibus spes ultra procedendi nulla restat. 

LXVIII DE INTERDICTIONE ALEAE
 Ab hac arte fraus et mendacium atque periurium numquam abest, postremo et odium et damna rerum; unde et aliquando propter haec scelera interdicta legibus fuit. 

Texte : http://www.thelatinlibrary.com/isidore/18.shtml

Traduction

60. Le jeu de hasard, c'est-à-dire le jeu des tables, fut inventé par les Grecs pendant les temps de repos de la guerre de Troie par un certain soldat nommé Alea, de qui cet art aussi reçu son nom.

 

64. Certains joueurs paraissent exercer leur art sous l'aspect d'une allégorie de la nature, et le figurer à la ressemblance de la vie. En effet, ils disent qu'ils jouent avec trois dés à cause des trois divisions du temps : le présent; le passé, le futur ; et ceci parce qu'ils ne sont pas fixes, mais qu'ils roulent. Le long des parcours eux-mêmes, ils expliquent qu'ils ont placés six stations à cause des âges humains, et l'ont fait sur trois lignes, à cause des divisons du temps. De sorte qu'ils disent aussi qu'ils jouent avec une table à trois lignes.

 

Datation
VIIe siècle

Auteur
Isidore de Séville, en latin Isidorus Hispalensis, (Carthagène , entre 560 et 570 - Séville, 636), évêque d'Hispalis (Séville).

Extrait de
Isidore de Séville, Etymologiae, XVIII, 59-68

Rechercher
Dans les jeux et jouets

Dans les sources

Dans la bibliographie

Index général
A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | K | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | W | X | Y | Z